Glose
Ne declines.Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de caeteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur.Averte pedem tuum.Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quaerunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quae docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire aeternam.